

Liber Exodus*
Caput 22: Versus 1
Si quis furatus fuerit,etc.[STRAB.]Secundum litteram quinque boves pro uno bove, et quatuor oves pro uno bove redduntur: quia bos quinque utilitates habet, ovis quatuor. Bos enim immolatur, arat, pascit, lactat, et corium diversis usibus ministrat; ovis vero immolatur, et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Judaeus quilibet intelligitur, quem si quis Judaeus vendiderit, poenae legis subjacebit, quae continetur in quinque libris Moysi. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitur:Sicut ovis ad occisionem ductus est[Isa. 53.]. Si quis hanc vendiderit, quatuor oves reddat, id est secundum institutionem quatuor Evangeliorum poenitentiam agat.